monumenta.ch > Plinius > sectio 103

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 28, 103
{XXVII} spasticis genitale e maribus suffitu, item lippientibus, ruptis, et contra inflammationes adversos pedes tactu, laevos dexteris partibus, dexteros laevis; sinistrum pedeum superlatum parturienti letalem esse, dextro inlato facile eniti. membranam, quae fel continuerit, cardiacis potem in vino vel in cibo sumptam contra . . . . succurrere; vesicam in vino potam contra urinae incontinentiam; quae autem in vesica inventa sit urina,